Lauda Sion Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem,
In hymnis et canticis.
Quantum
potes, tantum aude:
Quia major omni laude,
Nec laudare sufficis.
Laudis
thema specialis:
Panis vivus et vitalis
Hodie proponitur.
Quem in
sacrae mensa coenae
Turbae fratrum duodenae
Datum non ambigitur.
Sit laus
plena, sit sonora,
Sit jucunda, sit decora
Mentis jubilatio.
Dies enim
solemnis agitur
In qua mensae prima recolitur
Hujus institutio.
In hac
mensa novi regis
Novum pascha novae legis
Phase vetus terminat.
Vetustatem
novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.
Quod in
coena Christus gessit
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.
Docti
sacris institutis
Panem, vinum, in salutis
Consecramus hostiam.
Dogma datur
Christianis
Quod in carnem transit panis
Et vinum in sanquinem.
Quod non
capis, quod non vides
Animosa firmat fides
Praeter rerum ordinem.
Sub
diversis speciebus
-Signis tantum et non rebus-
Latent res eximiae.
Caro cibus, sanquis potus,
manet tamen Christus totus
sub utraque specie.
A sumente
non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.
Sumit unus,
sumunt mille:
Quantum isti, tantum ille
Nec sumptus consumitur.
Sumunt
boni, sumunt mali;
Sorte tamen inaequali:
Vitae vel interitus.
Mors est
malis, vita bonis,
Vide paris sumptionis
Quam sit dispar exitus!
Fracto
demum sacramento
Ne vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento
Quantum toto tegitur.
Nulla rei
fit scissura,
Signi tantum fit fractura
Qua nec status nec statura
Signati minuitur,
ECCE PANIS
ANGELORUM
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum
Non mittendus canibus.
In figuris
praesignatur,
Cum Isaac immolatur,
Agnus paschae deputatur,
Datur manna patribus.
Bone
pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserere,
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu qui
cuncta scis et vales,
Qui nos pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium.
Amen.
Alleluia.
|